Haller's Concordance: PEPIGIT
- in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten Gen. 15:18
- ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his Ex. 24:8
- cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit Dt. 4:23
- Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb Dt. 5:2
- quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens Dt. 9:9
- haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb Dt. 29:1
- et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti Dt. 29:25
- eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:16
- pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David 1 Ki. 20:16
- in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti 3 Ki. 8:9
- qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum 3 Ki. 20:34
- pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum 4 Ki. 11:17
- et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant 4 Ki. 17:15
- quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac 1 Par. 16:16
- et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel 2 Par. 6:11
- pepigit autem Ioiadae foedus inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini 2 Par. 23:16
- quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac Ps. 105:9