Haller's Concordance: PERCUSSISSET
- hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam Josu. 20:9
- percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna 1 Ki. 6:19
- proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 2 Ki. 5:8
- contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc 2 Ki. 6:8
- audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 2 Ki. 8:9
- et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 2 Ki. 8:10
- et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset 4 Ki. 13:18
- hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo 1 Par. 11:14
- misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer 1 Par. 18:10