Haller's Concordance: PERCUTIES
- tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum Dt. 7:2
- statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora Dt. 13:15
- cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii Dt. 20:13
- dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum Judg. 6:16
- consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila 1 Ki. 23:2
- at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum 4 Ki. 6:22
- et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel 4 Ki. 9:7
- iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam 4 Ki. 13:19
- capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae Jud. 9:13
- tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis Pr. 23:14