Haller's Concordance: PERDAM
- mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem Ps. 101:8
- et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus Isa. 14:22
- Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius Jer. 46:8
- et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et principes ait Dominus Jer. 49:38
- idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus Ezec. 25:7
- propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimae regionis Ezec. 25:16
- et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit eas Ezec. 32:13
- numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau Abd. 1:8
- et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas Mic. 5:11
- haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die Jn. 6:39
- scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 1 Cor. 1:19