Haller's Concordance: PERDAT
- de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis Num. 24:19
- mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me Dt. 28:20
- vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum Ps. 34:16
- quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me Sir. 22:33
- acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui Jer. 51:11
- quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat Lk. 9:25
- fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant Jn. 10:10