Haller's Concordance: PERDIDISTI
- et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui 1 Ki. 9:20
- quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te Ps. 73:27
- neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti Wis. 12:14
- cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam Wis. 18:5
- morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum Isa. 26:14
- elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te Ezec. 28:17
- iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos. 4 Esd. 3:9
- quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significasti 4 Esd. 3:30