Haller's Concordance: PERDITIO
- superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio Tob. 4:14
- perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius Job 28:22
- numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam Job 31:3
- huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam Pr. 6:15
- infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum Pr. 15:11
- quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit Pr. 24:22
- infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles Pr. 27:20
- multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum Sir. 31:6
- perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum Osee 13:9
- videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec Mt. 26:8
- erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est Mk. 14:4
- et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat 2 Pet. 2:3