Haller's Concordance: PERDITIONE
- cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum perditione disperiet Jud. 6:3
- et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna Jud. 7:14
- et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur Jud. 11:12
- numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione Ps. 88:11
- in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio Pr. 11:10
- quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum Wis. 1:13
- et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor Sir. 51:3
- liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo Sir. 51:16
- quod si non audierint evellam gentem illam evulsione et perditione ait Dominus Jer. 12:17
- HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est Lam. 2:8
- et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis Mic. 6:13
- et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis. 4 Esd. 1:16
- quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus. 4 Esd. 7:131