Haller's Concordance: PERDITIONEM
- et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur Dt. 29:21
- sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus Jud. 8:27
- ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina Job 31:12
- nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum Wis. 1:12
- et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem Sir. 9:13
- potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt Sir. 20:27
- duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem Sir. 23:21
- perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem Sir. 29:13
- in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem Sir. 36:11
- omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem Sir. 41:13
- fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius Jer. 49:8
- venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis Bar. 4:6
- filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes Bar. 4:25
- et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur Mic. 1:7
- et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis Mic. 6:16
- intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam Mt. 7:13
- Petrus autem dixit ad eum pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri Acts 8:20
- nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 1 Tim. 6:9
- nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae Heb. 10:39
- fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 Pet. 2:1
- sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem 2 Pet. 3:16
- quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem, 4 Esd. 8:38
- et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum. 4 Esd. 10:10