Haller's Concordance: PEREGRE
- melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio Sir. 29:28
- et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus 2 Ma. 5:9
- igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est 2 Ma. 9:28
- aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mt. 21:33
- et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mk. 12:1
- sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet Mk. 13:34
- et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose Lk. 15:13
- coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus Lk. 20:9