Haller's Concordance: PEREGRINI
- peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti Ex. 23:9
- si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius Lev. 25:47
- tam indigenae quam peregrini Num. 15:13
- dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus Dt. 29:22
- peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora 1 Par. 29:15
- fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa 2 Par. 14:2
- iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram Heb. 11:13