Haller's Concordance: PEREGRINUM
- dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis Gen. 15:13
- si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum Lev. 25:35
- facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum Dt. 10:18
- non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum Ps. 81:9
- sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo Isa. 28:21
- et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum Mal. 3:5