dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli Gen. 1:20
formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius Gen. 2:19
dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor Gen. 23:8
et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio Gen. 42:21
hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres Gen. 46:15
hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim Gen. 46:22
hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem Gen. 46:25
cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex Gen. 46:26
filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta Gen. 46:27
erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat Ex. 1:5
ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra Lev. 11:46
quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit Lev. 17:11
omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum Num. 19:13
animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia Num. 31:35
de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animaeNum. 31:40
cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae Dt. 4:29
et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam 1 Ki. 18:1
quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam 1 Ki. 24:11
et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidar 1 Ki. 28:9
et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 2 Ki. 11:11
et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec 2 Ki. 14:19
et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei 3 Ki. 19:4
ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animae meae 4 Ki. 1:14
dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini 4 Ki. 12:4
qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae Tob. 12:10
quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri Jud. 13:25
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt Job 3:20
quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae Job 7:11
taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae Job 10:1
oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animaeJob 11:20
alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus Job 21:25
abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis Job 33:20
multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper Ps. 3:2
quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi Ps. 10:3
in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis Ps. 11:1
ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium Ps. 27:12
exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae Ps. 31:7
evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum Ps. 35:3
quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae Ps. 35:7
reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae Ps. 35:12
ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum Ps. 35:25
Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum Ps. 41:2
neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo Ps. 49:8
quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi Ps. 49:18
quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi Ps. 59:3
venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae Ps. 66:16
confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi Ps. 71:13
et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae Ps. 78:18
munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit Ps. 78:50
in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem Ps. 138:3
si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit Pr. 2:10
et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis Pr. 3:22
donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur Pr. 7:23
benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit Pr. 11:17
redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet Pr. 13:8
cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus Pr. 14:10
semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam Pr. 16:17
favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum Pr. 16:24
os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius Pr. 18:7
ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit Pr. 19:2
arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis Pr. 22:5
ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae Pr. 22:25
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua Pr. 24:12
sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit Pr. 24:14
aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua Pr. 25:25
hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet Pr. 28:17
erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae Pr. 29:17
nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est Eccl. 2:24
vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est Eccl. 6:2
iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis Wis. 3:1
cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis Wis. 10:7
et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat Wis. 15:8
omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi Wis. 15:14
illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari Wis. 16:9
magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt Wis. 17:1
aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat Wis. 17:14
adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem Sir. 1:38
timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius Sir. 4:19
non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam Sir. 6:2
non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus Sir. 7:12
non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris Sir. 9:2
de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere Sir. 18:30
si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis Sir. 18:31
aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me Sir. 23:6
tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum Sir. 25:3
mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animaeSir. 26:18
omnis autem ponderatio non est digna continentis animaeSir. 26:20
curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animaeSir. 30:12
salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus Sir. 30:15
tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo Sir. 30:22
miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te Sir. 30:24
exultatio animae et cordis vinum moderate potatum Sir. 31:36
in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum Sir. 32:25
in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum Sir. 32:27
si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum Sir. 33:31
vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est Sir. 37:22
est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis Sir. 37:25
non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet Sir. 37:31
et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel Sir. 45:29
quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer Sir. 51:32
agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala Isa. 3:9
et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animaeIsa. 26:8
quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae Isa. 38:15
et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus Isa. 51:23
onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam Jer. 2:24
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis Jer. 18:20
in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae Jer. 52:30
TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum Lam. 3:25
RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae Lam. 3:58
non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus tui sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die qua nata es Ezec. 16:5
ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur Ezec. 18:4
et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum Ezec. 24:25
et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo Ezec. 27:31
Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:63
non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini Osee 9:4
et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere Jonas 4:8
numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae Mic. 6:7
malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam Mic. 7:3
et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis 1 Ma. 13:5
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum Mt. 6:25
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit Mt. 12:18
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua Mt. 16:26
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae Mk. 8:36
et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare Lk. 12:19
dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini Lk. 12:22
qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia Acts 2:41
fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis Acts 2:43
et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis Acts 27:22
eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex Acts 27:37
et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram Acts 27:44
vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis Heb. 4:12
quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis Heb. 6:19
iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae Heb. 10:38
nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animaeHeb. 10:39
qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam 1 Pet. 3:20
et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient Apoc. 18:14
nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae? 4 Esd. 4:35
et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae. 4 Esd. 7:32
secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio. 4 Esd. 7:93
iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. 4 Esd. 15:8