Haller's Concordance: PERFECIT
- et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo 3 Ki. 7:18
- fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini 3 Ki. 7:40
- et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini 3 Ki. 7:51
- et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens 3 Ki. 8:15
- omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam 2 Par. 8:16
- et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit. 4 Esd. 6:38