Haller's Concordance: PERFECTI
- igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum Gen. 2:1
- SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae Lam. 2:15
- et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum Ezec. 27:3
- haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra Nah. 1:12
- estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est Mt. 5:48
- obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 1 Cor. 1:10
- fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote 1 Cor. 14:20
- de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum 2 Cor. 13:11
- quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit Phil. 3:15
- salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei Col. 4:12
- patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes Jas. 1:4