Haller's Concordance: PERFECTUM
- perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi Ex. 39:31
- domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit 3 Ki. 7:1
- sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie 3 Ki. 8:61
- cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius 3 Ki. 11:4
- ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius 3 Ki. 15:3
- excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis 3 Ki. 15:14
- Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi 1 Par. 29:19
- excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius 2 Par. 15:17
- forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies Job 11:7
- fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar Ps. 119:80
- Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia Sir. 23:29
- cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 1 Cor. 13:10
- donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi Eph. 4:13
- quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu Col. 1:28
- nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum Heb. 7:19
- lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum Heb. 7:28
- quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem Heb. 9:9
- patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes Jas. 1:4
- omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio Jas. 1:17