Haller's Concordance: PERFECTUS
- hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit Gen. 6:9
- postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus Gen. 17:1
- perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo Dt. 18:13
- et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea 2 Ki. 22:24
- cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus 2 Ki. 22:26
- et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus 1 Esd. 2:63
- quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit Sir. 31:10
- Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio Sir. 44:17
- et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt Sir. 50:21
- et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore Ezec. 28:12
- perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te Ezec. 28:15
- estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est Mt. 5:48
- ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Mt. 19:21
- non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius Lk. 6:40
- non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu Phil. 3:12
- ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus 2 Tim. 3:17
- in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus Jas. 3:2
- timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate 1 Jn. 4:18