Haller's Concordance: ANIMALIA
- et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Gen. 9:2
- dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae Lev. 11:2
- tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas Tob. 9:3
- cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri Ps. 8:7
- mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium Ps. 50:10
- animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus Ps. 68:10
- ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam Ps. 104:11
- hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus Ps. 104:25
- sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora Wis. 15:18
- quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem Wis. 16:18
- et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum Isa. 40:16
- et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis Ezec. 1:14
- cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta animalia habens quattuor facies Ezec. 1:15
- cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae iuxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae Ezec. 1:19
- et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae Ezec. 3:13
- Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis eius conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro. Dan. 4:12
- nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam Joel 2:22
- hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur Jude 1:10
- et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro Apoc. 4:6
- et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est Apoc. 4:8
- et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum Apoc. 4:9
- et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum Apoc. 5:8
- et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt Apoc. 5:14
- et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra Apoc. 14:3
- et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia Apoc. 19:4
- quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat 4 Esd. 6:47
- aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. 4 Esd. 6:48
- et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 4 Esd. 11:40