Haller's Concordance: PERGIT
- descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare Josu. 17:9
- terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis Job 39:21
- gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur Eccl. 1:6
- frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius Eccl. 6:4
- canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel Isa. 30:29
- et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae Ezec. 40:40