Haller's Concordance: PERHIBEO
- si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum Jn. 5:31
- non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt Jn. 7:7
- respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado Jn. 8:14
- ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater Jn. 8:18
- testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam Rom. 10:2
- ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi Gal. 4:15
- testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli Col. 4:13