Haller's Concordance: PERHIBET
- Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat Jn. 1:15
- alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me Jn. 5:32
- ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater Jn. 8:18
- hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius Jn. 21:24
- dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu Apoc. 22:20