Haller's Concordance: PERICULO
- quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo Dt. 20:4
- dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi 1 Par. 11:19
- porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul 1 Par. 12:19
- Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. Esther 4:16
- donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur Pr. 7:23
- et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel Sir. 46:10
- ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo 1 Ma. 11:23
- Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam 1 Ma. 14:29
- qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum. 4 Esd. 13:23