Haller's Concordance: PERIERAT
- nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas Gen. 31:39
- quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia Ezec. 34:4
- quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio Ezec. 34:16
- venit enim Filius hominis salvare quod perierat Mt. 18:11
- quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam Lk. 15:4
- et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat Lk. 15:6
- quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari Lk. 15:24
- epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est Lk. 15:32
- venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat Lk. 19:10