Haller's Concordance: PERIIT
- fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit Ex. 9:6
- homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto 1 Ki. 25:15
- et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono 1 Ki. 25:21
- tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt Job 4:11
- increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter Ps. 9:5
- conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis Ps. 9:6
- quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit Ps. 37:28
- respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam Ps. 142:4
- et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum Jer. 7:28
- ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum Jer. 49:7
- VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino Lam. 3:18
- quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum Ezec. 19:5
- et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus Ezec. 37:11
- expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro Joel 1:5
- periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini Joel 1:9
- confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri Joel 1:11
- et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit Jonas 4:10
- nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem Mic. 4:9
- periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem Mic. 7:2
- at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium 1 Ma. 12:50
- quia non misit argentum et pueros propterea periit 1 Ma. 13:18
- et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici 1 Ma. 16:21
- et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus 2 Ma. 5:9
- a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione Lk. 11:51
- post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt Acts 5:37
- fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace Heb. 11:31
- per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit 2 Pet. 3:6