Haller's Concordance: PERIRE
- omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est 2 Ki. 14:14
- et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur. Esther 8:5
- onmes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem: qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere. Esther 16:23
- et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum Mic. 5:13
- verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem Lk. 13:33
- non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti 2 Pet. 3:9