Haller's Concordance: PERMANEBIT
- dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum Gen. 6:3
- qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri Lev. 20:14
- non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem Dt. 21:23
- non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius Job 20:21
- verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit Pr. 12:7
- multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit Pr. 19:21
- qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens Sir. 4:16
- est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis Sir. 6:8
- una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit Sir. 12:14
- perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos Sir. 28:26
- curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi Sir. 41:15
- bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo Sir. 41:16
- et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum Jer. 30:20