Haller's Concordance: PERMANERE
- et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te Num. 24:22
- cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole Eccl. 2:11
- quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur Wis. 11:26
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis Jer. 32:14
- qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino Acts 11:23
- permanere autem in carne magis necessarium est propter vos Phil. 1:24
- et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere Heb. 7:23