Haller's Concordance: ANNA
- et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi 1 Ki. 1:2
- dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii 1 Ki. 1:8
- surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini 1 Ki. 1:9
- porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam 1 Ki. 1:13
- respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini 1 Ki. 1:15
- et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum 1 Ki. 1:20
- et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter 1 Ki. 1:22
- idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait 1 Ki. 1:28
- Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat Tob. 2:19
- et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt Tob. 7:8
- reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius Tob. 8:16
- coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos Tob. 10:3
- Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo Tob. 11:5
- et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua Lk. 2:36
- sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto Lk. 3:2