Haller's Concordance: PERPETUA
- Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum Ex. 29:9
- sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te Ex. 29:42
- pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel Lev. 7:34
- et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis Lev. 7:36
- eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus Lev. 10:15
- sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua Lev. 16:31
- sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi Num. 27:11
- et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt Isa. 18:6
- longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans Jer. 31:3
- dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo Jer. 51:62
- et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius Jer. 52:34
- parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis. 4 Esd. 2:35