Haller's Concordance: PERREXERUNT
- filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris Ex. 14:29
- perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac Num. 22:7
- perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat Num. 22:39
- porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius Num. 32:39
- dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi Josu. 8:9
- itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo Josu. 18:9
- quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob Judg. 11:5
- quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret Judg. 15:5
- et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam Judg. 18:26
- perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos 4 Ki. 3:9
- tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 1 Par. 11:18
- reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon 1 Par. 19:11
- haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam 2 Par. 11:4
- et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum 1 Ma. 2:32