Haller's Concordance: PERSEQUATUR
- ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur Dt. 19:6
- percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas Dt. 28:22
- quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos Dt. 32:30
- persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper Ps. 7:5
- sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos Ps. 35:6
- declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam 1 Pet. 3:11