Haller's Concordance: PERSEQUENTIBUS
- et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis Judg. 20:42
- persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon 2 Ki. 2:24
- Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me Ps. 7:1
- quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium Ps. 119:84
- ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos Mt. 5:44
- benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere Rom. 12:14