Haller's Concordance: PERSEQUENTUR
- persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio Lev. 26:8
- cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem 2 Ki. 24:13
- et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos Isa. 30:16
- et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae Nah. 1:8
- cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis Mt. 10:23
- propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur Lk. 11:49
- sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum Lk. 21:12
- mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt Jn. 15:20