Haller's Concordance: PERSEQUUNTUR
- omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur Dt. 30:7
- multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi Ps. 119:157
- tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium Jer. 15:15
- confundantur qui persequuntur me et non confundar ego paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et duplici contritione contere eos Jer. 17:18
- Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur Jer. 20:11