Haller's Concordance: PERVENERUNT
- respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt Gen. 47:9
- iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba Num. 21:30
- illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos Josu. 2:22
- tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron 2 Ki. 2:32
- cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die Tob. 11:1
- quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare Isa. 16:8
- erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt Isa. 30:4
- de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit Jer. 48:32
- Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. Dan. 6:24
- et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc 1 Ma. 11:73
- et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt Mk. 6:53
- quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eius Apoc. 18:5