Haller's Concordance: PESSIMAS
- auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis Dt. 7:15
- mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me Dt. 28:20
- augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas Dt. 28:59
- et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo 1 Ki. 2:23
- quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis 4 Ki. 21:11
- Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. Esther 8:3
- cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum Pr. 6:18
- ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis Ezec. 5:16
- et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum Ezec. 5:17
- et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic Ezec. 8:9
- quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias Ezec. 14:15
- et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus Ezec. 34:25