Haller's Concordance: PESSIMORUM
- circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos Ps. 22:16
- odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo Ps. 26:5
- desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet Pr. 12:12
- non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum Isa. 14:20
- ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem Isa. 31:2
- et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium Jer. 15:21
- et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra Jer. 23:14
- et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum Ezec. 30:12
- et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. Dan. A:9