Haller's Concordance: PETE
- dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam 3 Ki. 2:20
- cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca 4 Ki. 4:3
- omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant Tob. 4:20
- pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem Tob. 6:13
- pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra Isa. 7:11
- cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi Mk. 6:22
- tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis. 3 Esd. 4:42