Haller's Concordance: PETIERIT
- si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit Ex. 21:28
- et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis 1 Esd. 7:21
- consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. Dan. 6:7
- aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei Mt. 7:9
- aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem Lk. 11:12