Haller's Concordance: PETISTI
- ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar Dt. 18:16
- et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium 3 Ki. 3:11
- qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit 4 Ki. 2:10
- dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem 2 Par. 1:11
- victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti Ps. 40:6