Haller's Concordance: PETITIO
- Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. Esther 5:3
- Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae: Esther 5:7
- Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Esther 7:2
- quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus Job 6:8
- In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. Dan. 4:17