Haller's Concordance: PETITIONEM
- dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerant Judg. 8:24
- tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum 1 Ki. 1:17
- pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum 1 Ki. 1:27
- nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quae dixit ad eum loquere 3 Ki. 2:16
- dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam 3 Ki. 2:20
- ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius 1 Esd. 7:6
- Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam Tob. 7:10
- Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. Esther 5:8
- dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum Ps. 106:15
- consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. Dan. 6:7
- et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum Lk. 23:24