Haller's Concordance: PETO
- qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me 2 Ki. 3:13
- foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me 3 Ki. 15:19
- peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me Tob. 3:15
- et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum Tob. 5:19
- tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea Tob. 9:1
- sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere Tob. 12:4
- peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus 2 Ma. 7:28
- orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum 2 Ma. 9:26
- propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra Eph. 3:13
- peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi, Man. 1:13
- et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo. 3 Esd. 4:46