Haller's Concordance: ANON
- factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo 2 Ki. 10:1
- dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon 2 Ki. 10:2
- dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te 2 Ki. 10:3
- tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos 2 Ki. 10:4
- post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium suum 2 Esd. 3:30