ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores Mt. 4:18
duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius Mt. 10:2
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas Mt. 14:28
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum Mt. 14:29
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam Mt. 15:15
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi Mt. 16:16
et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam Mt. 16:18
et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc Mt. 16:22
respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Mt. 17:4
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies Mt. 18:21
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis Mt. 19:27
respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor Mt. 26:33
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt Mt. 26:35
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Mt. 26:58
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras Mt. 26:69
et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare Mt. 26:75
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus Mk. 8:29
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum Mk. 8:32
et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Mk. 9:5
coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te Mk. 10:28
et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit Mk. 11:21
et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas Mk. 13:3
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego Mk. 14:29
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem Mk. 14:54
et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis Mk. 14:66
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere Mk. 14:72
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine Lk. 5:8
et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit Lk. 8:45
dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei Lk. 9:20
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo Lk. 9:32
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret Lk. 9:33
ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes Lk. 12:41
ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te Lk. 18:28
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe Lk. 22:54
accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum Lk. 22:55
et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum Lk. 22:58
et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus Lk. 22:60
et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis Lk. 22:61
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat Lk. 24:12
et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur PetrusJn. 1:42
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes Jn. 6:68
venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes Jn. 13:6
dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum Jn. 13:8
dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput Jn. 13:9
innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit Jn. 13:24
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea Jn. 13:36
dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam Jn. 13:37
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus Jn. 18:10
sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Jn. 18:15
Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum Jn. 18:16
stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se Jn. 18:18
erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum Jn. 18:25
dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo Jn. 18:26
iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit Jn. 18:27
exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum Jn. 20:3
venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita Jn. 20:6
erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo Jn. 21:2
dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt Jn. 21:3
dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare Jn. 21:7
ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete Jn. 21:11
dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas Jn. 21:17
conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te Jn. 21:20
hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid Jn. 21:21
et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi Acts 1:13
et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti Acts 1:15
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea Acts 2:14
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus Acts 2:38
Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam Acts 3:1
intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos Acts 3:4
Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula Acts 3:6
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare Acts 3:12
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores Acts 4:8
Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate Acts 4:19
dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri Acts 5:3
respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti Acts 5:8
Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te Acts 5:9
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus Acts 5:29
Petrus autem dixit ad eum pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri Acts 8:20
et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit Acts 9:34
cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos Acts 9:38
exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas Acts 9:39
eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit Acts 9:40
et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur PetrusActs 10:5
postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam Acts 10:9
ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum Acts 10:14
et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam Acts 10:17
et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium Acts 10:18
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis Acts 10:21
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit Acts 10:25
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum Acts 10:26
mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare Acts 10:32
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus Acts 10:34
audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum tunc respondit PetrusActs 10:46
cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione Acts 11:2
incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens Acts 11:4
narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur PetrusActs 11:13
et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo Acts 12:5
cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem Acts 12:6
et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum Acts 12:11
Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt Acts 12:16
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere Acts 15:7
Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae 1 Pet. 1:1
Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi 2 Pet. 1:1