Haller's Concordance: PHACEE
- coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo 4 Ki. 15:25
- anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis 4 Ki. 15:27
- in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios 4 Ki. 15:29
- coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae 4 Ki. 15:30
- reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 15:31
- anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda 4 Ki. 15:32
- in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae 4 Ki. 15:37
- anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda 4 Ki. 16:1
- tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum 4 Ki. 16:5
- occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 28:6
- et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam Isa. 7:1