Haller's Concordance: PHANUHEL
- vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea Gen. 32:30
- ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede Gen. 32:31
- et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth Judg. 8:8
- turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis Judg. 8:17
- aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel 3 Ki. 12:25
- et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac 1 Par. 8:25
- et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua Lk. 2:36