Haller's Concordance: PHARISAEORUM
- videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira Mt. 3:7
- dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum Mt. 5:20
- qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:6
- quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:11
- tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:12
- et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant Mk. 2:18
- et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis Mk. 8:15
- at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt Lk. 5:33
- quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis Lk. 6:2
- multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis Lk. 12:1
- in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere Lk. 13:31
- et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum Lk. 14:1
- et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos Lk. 19:39
- surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi Acts 15:5
- sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor Acts 23:6
- factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus Acts 23:9