Haller's Concordance: PHARISAEUS
- videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est Lk. 7:39
- et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit Lk. 11:37
- Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium Lk. 11:38
- duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus Lk. 18:10
- Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus Lk. 18:11
- surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri Acts 5:34
- sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor Acts 23:6
- praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus Acts 26:5
- circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus Phil. 3:5