Haller's Concordance: ANTEA
- nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis Josu. 14:15
- Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. Esther 14:2
- et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 1 Ma. 4:60
- et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos 1 Ma. 14:33
- et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis 1 Ma. 14:34
- quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas 1 Ma. 15:3
- et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo 1 Ma. 15:27
- et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem Lk. 23:12